…sessio vero accidit, cum omnibus quos exspectabam et aliis, vidilicet “Juno”, homine Turkico nullam Latinam habentem, et locutore peritissima nomine Anna. legimus excerpta Commenii, quae vix comprehendi, quia nimium celeriter verba legebantur, et nimium celeriter in summam ab aliquibus fiebant. sed ego quoque non recte putabam, omnia elementa grammatica omnino comprehendere conatus, potius quam, ut equidem cum, exempli gratia, linguam Gallicam legam, sensum capiens in modo naturali et placido. quanto conabar, tanto turbabar.
cum nonnullis tardius horis, solus et laxatus, eadem excerpta relegerem, facile mihi erat ea comprehendere, et nesciebam quomodo antea eadem invenissem obscura.
Categories: lingua et linguae · personalia
ante hunc eventum, intentio mihi est exprimere quid fortasse hodie post meridiem accidat… est enim huius Anni Novi prima conventio circuli Londiniensis (Domini die, non die Lunae, convenientis), et nescio quot quive adfuturi sint: Evan sane, et, Deo volente, Ben, collega meus, sed sive Andreas vel Phusis omnino ingnarus sum. et, in absentia ducis nostri prioris, scilicet Cethegi, novae res incipiunt…
Categories: personalia
hodie animadverti senes Chori Sophocleani, et in Antigone et Oedipode Rege, proelium cum protagonistis committere. ambo porro exempla inveniri possunt in threnodiis, ubi protagonisti cum Choro concentant: Antigone se ad Chorum iungit antequam ad mortem excedat, et Oedipus idem, postquam caecus domo egreditur.
senes Thebani Antigonei cantat, cum illa cum Niobe suam analogiam explicat, verbis mordentibus cantant istam analogiam illi “commodam” esse. cui contumeliae irascitur puella…
decem post annis, in fabula de Antigones patre et fratre, Sophocles artem renovat: in threnodio senes caecum regem rogant num melius fuisset non se caecavisse, sed necavisse. ille, et hoc haud ex inopinato, irascitur, et in apologia longa se caecum melius esse quam mortuum.
didici ipse Chorum non semper verba blanda et stupida edere, sed tum cum passio omnium amplissima sit, protagonistos lacessere vero posse.
Categories: literae
Tagged: Sophocles
…gaudeo quod laborare (discipulos docere, verba imprimere et loqui, papyras instruere) possum. hodie fabulam cinematicam, nomine “The Fountain”, spectavit Colloquium Williams: fabula enigmatica est, significationem suam aedificans tribus ordinibus – primum in proeliis inter Hispanicos et Mayanos, deinde in medico iuvene contemporaneo uxorem e morbo terribili servare conante, et denique in eodem medico, nunc calvo, in sphaera translucente inter stellas volante…! fabula mirabilior est quam ista de versipelle in libris Latinis “CLC’ nomine.
Categories: personalia
[hoc verbo utens scilicet 'viris' significo virus, viri, non vir, viri.]
aeger sum, revera aeger fui tres septimanas (sed nihil nimium). nuper in cubili fabulas Edgar Allan Poe legebam: sperabam me eas horrificas tremendasque esse, sane novas rationes praebere, inventurum; ut accidit eas inveni mitiores et leniores. nihilominus eis fruor, quod oportet, ut eas docere discipulis meis mox debeo, et nihil taedius docere est quam taedia.
dum haec verba imprimo, excruciantur collegae mei in conventionibus, ubi quo melius doceant discunt.
Categories: literae · personalia
Tagged: Poe
in VultuLibro hodie aspexi: ‘Yay! Hello lovely, fab to see you at John & David’s civilisation xx‘
quam mirabilis est hic usus! quot significationes! quam lepiditatem!
Categories: civilitas · lingua et linguae
ei qui credant Deum vexari utrum mortales haec aut illa teneant ut vera, revera Deo credunt parvo.
Categories: deus et dei · philosophia
hic scriptor Russicus dixit “in tergo hominis sedeo, eum strangulans, et eum me portare cogens, mihi tamen et aliis persuadeo ut maxime eius miserear, et onus eius elevare velim ullo modo, dummodo in tergo eius maneam.”
Categories: deus et dei · literae · philosophia
Tagged: Tolstoy
“fiat lux”, ut in libro Genesei dicit Deus, et lux facta est. huic usui verborum, ut res ipsas non solum describant, sed etiam efficiant, est nomen anglice “performative”.
sed num verba sola possunt realia creare aut tangere? possuntne appellari “performative”?
si “performative” ipsum sit “performative”, re vera possunt!
Categories: deus et dei · lingua et linguae · philosophia
nonne ratio, deus maximus temporum nostrum, est simpliciter genus artis rhetoricae, quo efficiamus ut alii sine ratione credant quidquid nos ipsi sine ratione credamus? est genus persuasionis, nihil ultra.
[post dissertionem tabernicam] nondum tamen comprehendimus quomodo haec verba rationis efficiant ut re vera credamus. sed nonne haec est parva pars maioris quaestionis, videlicet quomodo mens et corpus inter se loquuntur?
Categories: philosophia